quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et
induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et
prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens
Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in
defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in
coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in
confusionem
et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in
captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui
zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi
viduae
tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc
factum est quod ipse voluisti
omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in
providentia tua posuisti
respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre
Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati
currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in
multitudine bellatorum
sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt
eos
tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et
in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis
gloriantur
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella
ab initio et Dominus nomen est tibi
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem
eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui
promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum
honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui
fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex
labiis caritatis meae
da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem
ut evertam illum
erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit
eum
non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in
equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt
tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae
exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia
praesumentem
memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in
corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua
sanctificatione permaneat
et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est
alius praeter te